Abel

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Abel in secundo canonis Avi. exponitur quod est fructus iuniperi quod non est verum, nam granum iuniperii dicitur habharhar. Hab enim cum aspiratione est fructus, hoc aut sine aspiratione scribitur in littera alif, fructus vero arabice vocatur fakehe et atthaniar. Preterea infra scribitur ab A. capitulo de iunipero quod vocatur harhar. Est autem abhea savina: ut patet per Serapionem suo capitulo, apud concordiam eius cum Avi. deficit tamen Avi. in secundo areola membrorum expulsionis, est autem in arabico post aureolam membrorum capitis sic, membra expulsionis provocat urinam et menstrua et eiicit fetum et educit sanguinem et cetera. Operationes tamen iuniperi et savine conveniunt, sed savine fortiores sunt.

Next entry