Abrotanum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Abrotanum non aprotanum ut quedam synonima greci abrotanum vocant vel auroton. U. consonante pro .b. quo carent. Arabes kaisum abrotanum vocant, sed levisticum keisim vel kaisim. Dyas. abrotanum quod multi eradium vocant falso supple, nam alia herba est aut gliriatomom est femina cuius fructex est arbori similis cum albis foliis et minutis et divisis sicut erifion circa ipsam florem habet aurosum et in estate nascens odoratum cum aliqua gravedine, gustum habet amarissimum. Tale vero est sicleum abrotanum. Est et alterum genus quod masculum dicitur fructice sarmentosum semen habens minutum sicut absinthium multum nascitur in capadocia et in certis regionibus et in civitate ripia. Plinius duorum traditur generum campestre ac montanum, hoc feminam illud marem intelligi volumus, amaritudo absinthii in utroque sponte provenit cacumine suo se propogat et cetera ut Dyasc. arabes kaisum abrotanum vocant, sed levisticum keisim: et si kaisim dicis non refert.

Next entry