Abrungi

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Abrungi arabice est granum quoddam laxativum quo caremus cuius capitulum in Serapione invenies, quandocumque aliquod nomen arabicum desinit in .g. debet proferri in .g. eo sono quo sonare facimus. I. litteram sequentem, non quo sonat .o. vel .u. sequentibus, et propterea bene scripsit translator Avicenne in talibus vocabulis i. litteram post .g. ut sonum eius proprie exponeretur: quamvis i. non debeat ibi esse, ut si dicis doronigi pro doronig, et abrungi pro abrung, sceitaragi pro sceitarag.

Next entry