Achantos

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Achantos seu achantinos Dya. grece melanfillos aut pederota dicitur, nascitur in parietibus et in locis lapidosis et humectis. Eius species due sunt, altera spinosa ac brevis alia tirsosa. Melafillos dicitur eo quod folia nigra hebeat et pinguia et valde divisa sic eruca longiora et latiora, virgas habet duorum cubitorum in grossitudine digiti et in capite virge ipsius habet folia minuta in qua caput est ut cardus coloris iacinti flos est albus et semen coloris mellini cum radice mucilaginosa et rufa et longa et cetera, et infra, est et alia agrestis similis colivio spinosa sed brevior, a supradicta et cetera. Plini. est urbana herba elato longoque flore crepidines marginum assurgentiumque pulvinorum thoros vestiens, duo sunt genera aculeatum et crispum quod brevius alterum breve quod aliqui pederotem vocant, alii melanfillum. Item alibi post sermonem de yringo, sic inquit acanom erigiom ascribant spinosam brevemque et latam herbam spinosisque lateribus et cetera, et infra alii erigem falso eadem putaverunt esse et cetera. Reperii in libro greco hystoriato herbam depictam: ut hic describitur flore albo pederos vocatam. Item alius liber antiquus hystoriatus, achantum alii dicunt melanfillos, alii pedereon, nascitur in locis amenis et aquosis necnon et petrosis, folia habet paulo maiora lactuce scissa sicut eruce, viriditate subnigra caulem habens lenem duorum cubitorum longum grossum ad digiti modum, in superiori parte ad summum capitis habet folia minuta sublonga inter que nascuntur semina in modum pistaceorum ex quibus flores subalbidi emergunt caput illius herbe tirso simile est radices eius molles flaccide gluctinose longe gustum afficiunt urentes et cetera. In vi. G. de simplici medici achanis scribitur.

Next entry