Agrostis

From Simon Online
Revision as of 00:25, 20 January 2011 by WikiSysop (Talk | contribs) (Created page with "Agrostis grece exponitur apud Dya. quod est gramen de quo duo facit capitulo unum de communi et nota quod sic incipit .s. agrostis, aliud quod incipit calamus agrostis: quodcumqu...")

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Agrostis grece exponitur apud Dya. quod est gramen de quo duo facit capitulo unum de communi et nota quod sic incipit .s. agrostis, aliud quod incipit calamus agrostis: quodcumque in egypto nascitur est mortiferum omnibus animalibus Dya. agrostis sive gramen virgas habet nodosas et spansas super terram super quas virgas folia acuta et lata et dura sunt sicut canne minoris, radix est illi nodosa et dulcis: quam boves et alia animalia pascuntur, et cetera.