Alsine
From Simon Online
Revision as of 00:03, 20 January 2011 by WikiSysop (Talk | contribs) (Created page with "Alsine Plinius quod quidam miosotem appellant idest muris auris, nascitur in lutis, unde et alsine dicta est incipit a media yeme arescit estate media tamen prosumpit musculorum ...")
Alsine Plinius quod quidam miosotem appellant idest muris auris, nascitur in lutis, unde et alsine dicta est incipit a media yeme arescit estate media tamen prosumpit musculorum aures imitatur foliis. Sed aliam docebimus esse que iuste miosotis vocatur hec eadem erat que hec nisi minor minusque yrsuta esset, nascitur in ortis et maxime in parietibus, cum teritur odorem cucumeris reddit et cetera.