Alsinen

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Alsinen Dyasco. aut parthemon aut pardition vel pardiculi ut dicebat greca herbularia, aut sideritis, aut eraclea, aut quiasten agreste, aut libatina, aut polimenon dicunt, nascitur in tectis aut in parietibus, aste sunt ei minute et rufe, folia similia almos acuta et aspera, et circa astas ipsas semen asperum habens rebus adherens et cetera, est paritaria et vitriola, et ut A. herba vitri non omnia supra scripta nomina eius sunt propria, sed sunt aliarum plantarum, verum Dya. consuevit adducere omnia nomina quibus nominatur aliqua planta apud diversos quamvis non sint eius nature ut facilius agnoscatur ubique.

Next entry