Amomum

From Simon Online
Revision as of 11:43, 20 March 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Amomum semen minutum quod ab oriente defertur. Dya. est genus herbe odoratissime cuius frutex similis est botruo in circuitu cuiuslibet arboris nascens, ramulos habens siccos et duros virgulis assimiles, coloris subrussi circa quos folia iuncta et copiosa et tirso botruosum semen redolens et sibi connexum florem album veluti viole foliis similibus brionie. Sed eius triplex datur species et quod appellatur armenicum ceteris melius aurosi coloris vel fulvi odoris boni. Aliud est quod appellatur medicon primo inferius, nascitur in locis humidis, et propterea forma maius atque viride et leve tactu saporem origani habens. Tertium vero quod appellatur ponticum ruffum est non longum nec difficile frangibile, bottuosum enim semen habens plenum et odore percussibile idest stipticum et cetera, arabice dicitur ameme, Pli. liber .iz. capitulo .iz.

Next entry