Ampelos agria

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Ampelos agria Dyas. sive ut latini vitis agrestis vinifereviti similis hastas habet longas similes predicte, lignosas et aperas, folia eius strigno ortivo similia sed latiora et minora, florem habet sicut capilos semen eius conpositum est sicut botrus quod cum maturaverit ruffum facit colorem et obrotundum et cetera. Sed apud Sera. est planta cuius rami protenduntur longe similes palmitibus vitis vinifere cuius lignum est grossum et cortex separabilis ab eo, folia habet similia solatro domestico nisi que sunt minora eis, et flos eius assimilatur grano tahaleb .i. lenticule aque, et est illa que dicitur femina, et alia profert grana parva nigra similia racemis uve parvis, et quando sunt matura color eorum est rubeus et figura gani est rotunda, et raceni et ipsi et summitates eius servantur et cetera, hec videtur illa que a Dya. clematis dicitur infra in cle. Plinius ampelos agria vocatur herba foliis duris et cinerei coloris qualem infra satis diximus viticulis longis capillosis rubentibus qualiter flos qui Iovis flama appellatur, fert semen punici mali simile in acinis. Item alibi que a grecis ampelos agria appellatur, spissis et candidoribus foliis geniculata rimoso cortice, fert uvas rubentes cocci modo et cetera. Ex sermone primo Dya. videtur quod hec planta sit sepibus multum abundans que a multis dicitur vitis alba, cuius rami tenaces aptique ad ligandos quosque fasciculos, cuius species minor vocatur a multis flammula que magis per terram serpit in agrestibus locis adustive virtutis, sed et semen utriusque quod invenitur in radice florum existentium ut capilli albi acutissimum et adustivum est valde.

Next entry