Anemonis

From Simon Online
Revision as of 11:35, 20 January 2011 by WikiSysop (Talk | contribs) (Created page with "Anemonis Pli. sunt qui fremon vocant duo eius genera silvestribus prima, altera cultis nascens, utraque sabulosis, huiusque species plures, aut .n. feniceum florem habet que et c...")

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Anemonis Pli. sunt qui fremon vocant duo eius genera silvestribus prima, altera cultis nascens, utraque sabulosis, huiusque species plures, aut .n. feniceum florem habet que et copiosissima est, aut purpureum, aut lacteum, horum trium folia apio similia sunt nec temere semipedis altitudinem exeunt, cacumine asperagi, flos numquam se aperiret nisi vento spirante, unde et nomen accipit, silvestris amplitudo maior latioribusque foliis flore feniceo, hanc errore educti argemonem putant multi, alii rursus papaver quod et tyam vocamus sed distinctio magna: que utraque hec postea floret. Nec aut succum illarum anamonem reddunt aut calices habent nec asperagi cacumen et cetera. D. anemonis duo sunt genera, agrestis et ortiva. Ortiva aut florem coccineum habet, altera vero album et lactineum aut purpureum folia minuta sicut coriandrum et divisa non magni status, virgas tenues et virides habet sicut miconium in medio capitella nigra habens et radix est illi sicut olive nodosa et curta, agrestis vero in omnibus maior est et foliis latioribus et capitella maiora et longa habet florem feniceum vel mellinum profert, radices sunt illi tenues plures. Est alterum genus anemonis viscide naturae et cetera, et infra, sumpsit aut nomen papaver quod vento magis aperiat florem, sed ut diximus altera est agrestis altera visualis, cuius altero cum feniceo colore sive flamineo est, altera quasi purpureo sive glauco cum foliis trinis in specie apii tenuiter scissis parvis coherentibus tyrsis palmarum quattuor, aliqui qui discernere nomina ipsarum nesciunt errant et cetera, hec planta ara. dicitur xachaich et communiter vocatur papaver rubeum multi pro papavere nigro in populeon sumpserunt non sine multo errore, nam illud frigidissimum est, hoc vero calide nature.