Antimis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Antimis que camomilla Dya. antimis sive leucantimis, et camomilla quam alii etiam homoidem vocant: eo quod verno tempore florescat sive colligatur ad usum, alii camemillon, eo quod odorem similem mali matiani habeat, alii melatemon vel criscomen, huius herbe tria sunt genera, in flore habentia distantiam, aste sunt illi duorum palmorum fructuose ramulos multos cum vimibus plurimis ac tenuibus folia generantur trina parva atque angusta et tenera superius capitellum cum quadam rotunditate habens deintus aureum florem qui exterius foliorum ambitione cingitur alborum aut melini aut purpurei coloris magnitudini rute silantium, nascitur vero locis asperis et circa vias et semitas, colligere in vero et cetera. Pli. mira antimidis natura quod a summo flore incipit cum cetere que particulatim florem ab una sui parte incipiant et cetera. Step. antemis scripsit corrupte et cetera, de nominibus supradictis a Dya. sic debes exponere, erantemon purpureum florem habet, que album leucantemon que citrinum totum sine albedine crisantemon, et hoc sonat in greco vocabulo.

Next entry