Antimonium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Antimonium medicina ocularis grece, stilbus et aliquando stibius Dya. stilbus formosus est qui lucidus et qui radiosus patet cum fractus fuerit et gustu salsus nihil habens terrosum aut sordidum, et qui fragilis est hunc multi obtalmion vocant, eius aliud traditur femina quod est pondere gravius, aliud masculus pondere levius et asperius et cetera, ara. etiam binomium est sicut et apud grecos, nam vocant althynach post antimonium et cohol propter proprietatem quam habet in ocularibus medicinis sicut et grecus obtalmion eadem ca.

Next entry