Artemisia

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Artemisia, Pli. mulieres inquit hanc gloriam affectavere in quibus artemisia uxor Mausoli regis adoptata herba hoc nomine vocatur que ante partenis vocabatur, sunt qui ab arthemide que est dyana arthemisiam cognominatam putant, quoniam privatim medicatur feminarum malis, abscinthii aut modo fructicosa maioribus foliis pinguioribusque. Ipsius duo genera, altera latioribus foliis, altera tenera tenerioribus et non nisi in maritimis nascens. Sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellaverunt simplicis caule minimis foliis, flores copiosi erumpentes cum uva maturescit, odore non iocundo quam quidam botrichi, alii ambrosiam vocant, talis in capadocia nascitur et cetera. D. eius genera sunt tria. Una est fructuosa similis absinthio, folia maiora et pinguiora habet astas longas, nascitur maritimis locis lapidosis et sabulosis, florescit ante estatis tempus floribus albis parvulis grave olentibus amaris. Altera tenera est semen habet minutum et unam hastam foliis plenam, nascitur locis mediterraneis et altioribus florem mellinum ac tenuem et iocundiorem comparatione prime conferens et cetera et, hic tertia species non nominatur a .D. nec a .G. quare est addita. Tertia artemisia leptafilos dicitur .i. subtilium foliorum, nascitur circa fossas et aggeres, flosculum eius si contriveris sansuci odorem habet et cetera. Quodam libro antiquo ubi herbe erant depicte tres erant species artemisie, una qua utimur communiter similis absinthio foliis longioribus bicoloribus una parte albioribus ab alia viridioribus pilosis leniter flosculo albo, hec vocatur tagantes, altera foliis minutis densis per ramusculos plures super unam astam floribus citrinis simul in capitellum culmosum dense collectis, hec monoglonos vocabatur, tertia erat similis matricarie flore camomile similis foliis coriandro odorem floris dicebat habere sansuci, nasci circa fossas et aggeres ut D. de leptafilos et cetera.

Next entry