Aspalium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Aspalium in vero exemplari est aspalatum ut Pli. et scribitur in multis antiquis antidotis aspalatum corrupte .D. nascitur in asia et rodo cuius species due sunt. Est .n. una spinosum fructicem et thyrsum gravem habens et cum deponitur cortex apparet coloris purpurei vel rubei solidum boni odoris saporis amari. Alia species habet lignum grossum album asperum non odoriferum debilis virtutis et cetera, hec vocatur apud arabes darsissabam ut apportet concordiam Avicenne in illo ca. et per Sera. est eadem que aspaltos supra a Plini. dicitur Ste. etiam in synonimis aspalatos est darsisahan, et quidam super hoc addit quod habet florem croceum, et ex ligno eius fiunt casule et nominatur in barbaria asdani.

Next entry