Asplenon

From Simon Online
Revision as of 12:05, 20 January 2011 by WikiSysop (Talk | contribs) (Created page with "Asplenon D. asplenon aut scolopendria aut splenion folia habet scolopendrie venenose similia, nascitur locis saxosis vel parietibus et ex lapide fabricatis folia eius sunt multa ...")

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Asplenon D. asplenon aut scolopendria aut splenion folia habet scolopendrie venenose similia, nascitur locis saxosis vel parietibus et ex lapide fabricatis folia eius sunt multa ex una radice ascendentia divisa sicut polipodium subtus rubea et aspera semper viridia, est vero sine asta sine flore et sine semine et cetera, per descriptionem eius arbitrarus quidam est quod hec esset quam moderni vocant ceterach et ipsam pro scolopendria accipiebat, verum in libris antiquis et grecis vidi depictam eam secundum formam eius quam linguam curvinam dicunt excepto in uno antiquo libro ubi erat istius figure quam D. descripsit. Pli. asplenon sunt qui hemionon vocant foliis trientalibus multis radice limosa cavervosa sicut filicis candida hirsuta nec caulem nec florem nec semen habet, nascitur in parietibus opacis humidis laudatissima in creta et cetera.