Atticum mel

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Atticum mel apud D. capitulo de melle, est illud inquit quod sub terra invenitur: quod quidem apes variole lanuginose et fortiores colligunt quod gelmiaticum dicitur et cetera, hunc tamen textum non puto fuisse D. neque verum quod dicit, sed ut infra in mel, sed Pli. cum de thimo loquitur, mellis inquit attici in toto orbe summa laus extimatur, ergo translatum est ex attica thimum et cetera, vult namque quod atticum ab attica regione dicat eo quod thio abundet quare timenum pro attico ponitur et laudatur. Item idem alibi, mel inquit atticum melius ceteris attice regionis .i. sicilie et cetera.

Next entry