Auricula muris

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Auricula muris A. de ipsa capitulo facit in secundo et non est maiorana ut putaverunt quidam sicut Constantius in secundo pratice pantegni, aliud namque A. de maiorana facit ca. preterea vide in pratica Io. Sera. ca. de tortura oris quod ipsas diversas asserit quamvis in caputpurgiis eiusdem sint operationis A. describit hanc plantam secundum opionem D. diversam ab ea quam vult G. et videtur secundum descriptionem eius relatam D. quod sit una ex speciebus anagalis et hoc vult auctor alham que planta etiam in caputpurgiis optima asseritur, verum ego vidi ipsam depictam in liber D. arabico diversam ab aliis plantis, tandem patet A. ipsam ignorasse Ste. etiam in suis synonimis dicit quod anagallus est auricula muris, miosata vel ut inveni in greco miota est dictum auricula muris, vide infra in sermone Pli. et sermone D. .s. in synonimis de M. et in secundo pratice Hali. etiam similiter apparet ut supra dictum est.

Next entry