Auripigmentum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Auripigmentum latinum nomen est ab aureo colore .g. arsenicum dicitur quod interdum arsinagon reperitur, arabice vero zarnech et azarnech, due sunt eius species, una que .g. proprie arsenicum dicitur, et est citrinum seu aureum lamiosum, aliud quod sandaracham dicunt, et est rubeum non laminosum D. arsenicum nascitur in metallis ubi et sandarach, eligendum vero est partes latas in brevitate et aureum colorem habens separabiles veneas habens a se ut posite super partes videatur mundum non habens aliquas sordes, tale vero in elesponto nascitur, sunt enim maxime genera duo, unum est quale supra scriptum est, et aliud fuscum in colore sandarace: quod ex ponto et capadocia venit et cetera, sandaraca etiam pro vernice accipitur eo quod ara. eam sandaron vocant ut in .iii. Alman. apparet, quare quidam translatores sandaracham scripserunt ut apparet in secundo canone Avi.

Next entry