Balaustia

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Balaustia apud Dya. ca. de malis granatis, agrestium inquit malorum granatorum flores greci balaustion vocaverunt: quorum alii alibi, alii purpurei alii rosei reperiuntur, exuccantur ut ypoquistidos et cetera, latini pro balaustia caducum granati accipiunt, ego vero vidi baulaustias delatas ab egypto dissimiles nostris. Cassius felix ca. de dissinteria. Item in antidotario in confectione saporis dicit quod est flos amoniaci.


See also: [[1]] s.v. balaustia

Next entry

Diosc. mat. med. 1.111, Dyasc. 379, cf. Galen. alfab. 40 (Rufinus p. 52); Cass. Fel. 48.12. flos amoniaci: cf. Dyasc. 12