Barba yrcina

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Barba yrcina est planta secundum A. ex qua fit ypoquistidos, sed barba yrcina est planta quam nos rosam caninam vocamus, in cuius radice distante a stipite plante eius nascitur fungus cuius forma est ac si plure balustrias infigeres unam in aliam et faceres ad modum baculi longitudine dimidii palmi qui dicitur taratith, qui fungus tonsus et expressus sucum emittit deinde ad spissitudinem coctus et siccatus ypoquistidos efficitur A. unum ca. facit in littera he, de ypoquistidos, et vocat ipsum herifistides, sed in arabice est bemfistides, in quo dicit quod est sucus plante dicte barab hyrcina, aliud ca. facit de taratith qui est fungus supradictus de cuius suco fit ypoquistidos ut dictum est, et hoc patet per Sera. ca. de barba yrcina. Item aliud ca. facit A. de herba hyrcina in quo loquitur de planta ipsa et mixtim et confuse tam de fungo eius qui etaratich quam vocatur radicem eius quam de ypoquistidos, quod autem dicit ibi quod radix eius intrat in tyriacam intelligo ypoquistidos quem putavit sucum radicis, nam radix huius plante dura est lignosa et penitus inutilis, nec mirum si arabes in hoc et in aliquibus aliis errant qui non habent nisi a partibus nostris. Ex his colligitur quod herba hyrcina est planta, tararich est fungus radicis eius quam ex ipsa colligi et vidi fieri inde ypoquistidos qui est sucus eius siccatus, videtur tamen in li. Dya. ca. de ciseos que est edera error manifestus, nam circa medium post virtutes edere ipsius nascitur inquit circa radices eius ypoquistidos quam multi vocant abriton vel quintinos similis rose sidie cuius una pars ruffa est et altera alba, hec tonditur et exprimitur sicut accatia et cetera. Hoc manifeste falsum est quod planta ypoquistidos non est edera nec species eius, deinde sequitur alia falsitas. Est inquit alterum genus edere quam multi antiquion vocant, frutex est similis supradicte, sed hec longiora folia habet et integra, et nescio quam pinguedinem super folia et cetera, et dicit illam pinguedinem esse laudanum et cetera. In hoc verum dicit quod est de genere barbe yrcine et habet folia longiora et nigriora cum humiditate tenaci que est materia laudani, sed non est edera nec species eius. Idem error apud A. in ca. de cussus quod est edera ubi confundit et capitulo de laudano, veritas horum apparet apud Sera. qui facit separata et distincta ca. de omnibus tribus, Dya. ca. de ypoquistidos, dicit quod nascitur ad radicem herbe cise, forte propter convenientiam huius nominis cisa que est edera contingit supradictus error. Erroris supradicti ca. fuit similtudo nominum, nam D. in primo li. cisa inquit quam multi cisteron vocant et cetera, nascitur circa radicem eius ypoquistidos et cetera, et infra. Est alterum genus huius cise quam multi annon vocant et cetera, de hac colligitur laudanum, et sic istud capitulo de rosa canina non est de edera, sed in .ii. li. cissos et est edera multe sunt species eius sed genera tria et cetera, prosequitur de edera, et sic apparet quod propter nominum convenientia iuncta suerunt ca. utriusque in unum: quod satis perceperam antequam pervenisset ad manus meas verus Dya. ut patet per supradicta.

See also: [[1]] s.v. barba yrcina

Next entry