Berbena

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Berbena vel verbena seu vervena peristereon .i. columbaria grece et gerobatanum sacra herba que sagemen .i. sanctimen antiquitus dicebant: eo quod pagani in sacrificiis et omnibus expiationibus ea utebantur. Plinius hanc legati ferre ad hostes solebant, hac iovis ara verritur domus purgatur lustraturque. Genera eius duo sunt foliosa quam feminam putant, mas rarioribus foliis, ramuli utriusque plures tenues cubitales folia minora quam quercus angustioraque divisuris maioribus flos glaucus radix longa tenuis, nascitur ubique in planis aquosis utraque eiusdem effectus est et cetera. Dyascorides duo facit capitula unum incipit gerobotanum, aliud peristereon de quibus inde non sunt idem gerobotanum que est berbena et peristerium, nam in vero Dyascoride diversa capitula scribuntur et in forma et in virtutibus ut in suis locis ostendetur sunt diversa.

Next entry