Brasica

From Simon Online
Revision as of 14:58, 21 March 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Brasica ut voluit quidam est caulis non transplantatus, unde D. omnes species eius sic vocat. Macer caulis romana grecorum brasica ligua et cetera, multe sunt species. Pli. brassicam greci in .z. species diviserunt crispam quam selinaculam vocaverunt a similitudine foliorum apii, altera elian latis foliis ex caule exeuntibus unde caulodem quidam vocaverunt, tertia est proprie appellata karambe tenuioribus foliis et simplicioribus densissimisque amarior sed efficacissima. Cato crispam maxime probat, deinde levem grandibus foliis caule magno, et infra, silvestris sive erratica, aliqui penteam vocant inimicissimam vino: que precipue vitem fugiat, et si non possit fugere immoritur, folia habet bina rotunda parva levia plantis oleris similior candidior sativa et irsutior et cetera, plures alias D. alibi describit, vide quod a supraposita tertia specie quam karambe vocat arabes caulem corumb vocant, lapsana etiam, Pli. inter silvestres brassicas asserit de qua infra in la.

Next entry