Calamus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Calamus apud Plinium multas species habet qui multa et mira de ipsis scribit nominaque diversa. Nam adarcha vocatur que in Italia nascitur palustris ipsius coma utilissima dentibus, quoniam vis ei eadem que sinapi. Caratiam vocabant antiqui quamdam grossiorem firmioremque, plotiam vero subtilliorem hanc insulis fluitantibus natam aiunt illam in ripis expantiantis lacus. Alia dicitur tibialis: quam auleticon vocant et thebaida sepe vocatur influente zefisso, aquatice sunt he omnes. Alia vocatur zeugite magne amplitudinis, econtra bombicine dicte gratiles latiore folio atque candidiore modica lanugine aut omnino nulla femina appellata. Est quedam obliqua non in excelsitate nascens: sed iuxta terram fruticis modo se spargens suavissima ex teneritate animalibus vocatur elegia et cetera, et infra in canna.

Next entry