Calcantum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Calcantum et calcitis .g. species vitrioli, similiter et colcotar quod est nomen arabicum ut infra in vi. Calcantos vero exponitur in libro de doctrina greca quod est flos eris et sine dubio hoc sonat nomen, nam chalcos grece est es antos vero flos. Idem etiam inveni in quodam antiquissimo libro de grece de alkimia expositum. Preterea Theodorus Priscia. in cura lachrymarum ubi ponit flos eris Pau. eodem medicamine ponit calcantum ex quo etiam idem videtur. Verum tamen multa nomina apud eos aliud significant quam sonet vocabulum ut stafisagria et kariofilos, de quibus infra. Pli. attramentum scriptorum quod calcantum vocant. Sed D. calcanti inquit species tres sunt. Una est que distillat ab aliquibus cloacis et spissatur, unde et sacton dictum est, et hec aqua ex metallicis fabricis distillat et coaugetur et colligitur. Secunda species in speluncis invenitur: quod collectum in vasis refunditur et ibi coagulatur, hoc multi pacton vocant. Tertia vero species que dicitur epton in hyspania fit imbecillum decoloratum, quod conficitur sic, miscetur aqua et coquit, et refundit in piscinis et diebus aliquibus coagulatur: et sic separatur in partes maiores botruosas sibi connexum. Est igitur summum cianei coloris grave et spissum splendens mundum et lipidum quale est sacton, secundum vero est solidum aspectu et quod naturaliter foditur cuius est optimum quod est colore ceruleum potius quam palidum et cetera.


See also: [[1]] s.v. calcantum

Next entry