Camecissos

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Camecissos sonat ex vocabulo infima vel humilis edera, unde Plinius camecisson vocant greci ederam non attollentem se a terra, alibi autem dicit sic vocari tertiam speciem ciclaminis affirmansque se ipsam vidisse, verum tamen idem alibi. Et Dya. aliam plantam sic proprie vocari dicunt Dya. camecissos folia habet similia tritico: sed oblonga et tenera et multas virgas duarum palmarum folia ex una virga habet .v. aut .vi. et florem similem ozimo sed minorem, gustu est amara valde, radices sunt ei tenues et inutiles nascitur locis cultis et cetera. Pli. camecisso spica est tritici modo ramulis parvis fere foliosa cum floret extimari potest viola alba radice tenui et cetera.

Next entry