Camepitheos

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Camepitheos grece interpretatur infima pinus a kame et pitin quod est pinus: eo quod secundum omnes suas species odorem habeat pini secundum Dya. et Serapi. et propterea melius vocatur apud D. camepitis inquit camepitis species sunt .z. una quarum spansa et super terram gibberosa habens folia aizo minori similia, sed tenuiora habentia super se humiditatem quandam tenacem: et sunt pilosa et densa circa virgas odorem pini habentia ramulos habet oblungos et curvos sicut ancuse fructiculum tenuem semen cum tenui coma flores minutos et mellinos profert, semen nigrum odorem resine pini habens, radix est illi similis herbe dicte corium alias pitorium. Secunda species masculus dicitur virgas habet cubiti unius longas teneras et obtortas comam similem supradicte et folia et flores semen vero nigrum. Tertia species secundum Serap. dicitur masculus habens folia subtilia minuta subalbida pilosa virgam asperam et albam et florem album minutum semen nigrum super ramulos odor sicut prime, hec apud Serap. Plini. fere eadem, vide quod nulla istarum sit illa qua moderni utuntur pro camedreos, arbitratus fui quod prima istarum specierum sit planta illa: quam yuam moderni vocant propter similitudinem huius descriptionis cum ea: et propter experientiam que invenitur in ipsa in sciatica in qua ipsa laudatur, postea vero intellexi quod apud grecos siculos maxime ipsam yuam camepiteus vocant quare corroboravi opinione meam, in hoc nemini suadeo idem credere vel non credere quousque examinet diligenter postea indicet, arabes camefitos dicunt post grecum.


See also: [[1]] s.v. camepitheos

Next entry