Cardamomum (2)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Cardamomum apud Dya. reperitur capi. quod sic incipit, cardamomum semen quod nascitur in arabia et in aliis locis, melius autem est de armenia et comagenis et de bosforo, veniens, sed eligendum est fragile et flavum plenum semine grave durum et quasi lentum non rugosum inclusum: et si frangatur pulverulentum est et gustu subamarum calefaciens odore suavi et gravi et cetera, hoc ca. est de cordumeni, et sic expositum est in Dya. arabico cardamomum et est cordumeni, et si tu legeris istud ca. cum .c. de cordumeno apud Avic. et Sera. videbis quod idem dicunt. Veritas autem est quod greci cordumeni vocant cardamoni proferentes da sillabam accentu acuto seu producto, cardamomum vero pro cardamomo nostro da accentu gravi modo vero producto ut nos comiter proferimus, et utplurimum huic addunt indum, cordumeni vero plurimum in macedonia nascitur.


See also: [[1]] s.v. cardamomum

Next entry