Carta

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Carta sic scribitur in secundo canonis Avi. sed ara. scribitur kirtas et sunt quedam festariola in quibus arabes involvunt species que fiunt ex quadam planta viscosa plaustri quam arabes vocant burdhi de qua etiam Avi. facit aliud ca. quod incipit papirus nota est et ex ipsa fiunt carte, sed in ara. est fiunt kirtas, Dya. vero vaporium inquit unde carta alexandrina fit et cetera. Sera. unum facit ca. de burdhi et kirtas. Paulus cartaxirion vocat, et alius liber grece xilocarti habet, faciebant etiam antiqui de supradicto iunco cartas et libros ad scribendum, ego vidi ut infra in papiro.

Next entry