Casia (1)

From Simon Online
Revision as of 14:12, 5 April 2012 by Cleanthes (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Casia Dya. facit ca. de casialignea et incipit casiafistula inquit plures habet species, sed optima est ara. que est gravissima colore subruffo corali similis tenuis lenissima tactu longa fistula gustu submordax nescio cum qua calefactione odore aromatico plena et in ore missa vini subtrahens saporem, talis vocatur abs, alii appellant eam dafnitiem, ab alexandrinis negociatoribus casia nuncupatur. Est etiam altera subnigella colore purpureo plena odore minime suavis maxime necessaria medicine arti. Secunda .n. est hec a supradicta, est tertia casia que appellatur blataos suavi odore, et quamvis multe alie sint casie tamen inanes et irrationales sunt, melena vero fragilior est ista unde a nomine provincie cedal appellatur. Est etiam pseudo casia lapatio similis que approbatione facilis est: et neci in gustu suavis, alia platea .i. lata sireucem vocatur lata et mollis et levis colore subalbido et scabroso hec habet hastam crossam cum corio suo et folia similia piperis albi et cetera, antiqui casiamfistulam vocabant ligneam, nam si legis ca. D. supradictum cum ca. de casialignea apud Avi. et Sera. invenies quod idem dicunt de cassiafistula, apud Dya. non inveni ca. quod autem antiqui vocabant casiamligneam casiamfistulam apparet, nam Cassius felix ca. de egritudibus stomachi in pigra Galieni ubi alii casiamligneam scribunt ipse scribit fistulam simpliciter, similiter in quampluribus confectionibus antidotorum in antidotaria universali que nec laxativa sunt nec casiafistula competere videtur ex suis proprietatibus casiamfistulam invenies et ligneam intelligere debes sicut in atanasia que ibidem scribitur: et in aliis multis antidotis antiquis de greco translatis in antidoto argirofora cassia ruffa invenitur et de lignea debet intelligi. Plinius frutex casie iuxta cinami campos nascitur, sed in montibus grossiori sarmento tenui cute verius quam cortice, altitudo fruticis trium cubitorum color triplex, nam cum primum emicat candidus pedali mensura, deinde rubescit addita semipede ultra nigrizans, hec pars maxime laudatur: ac deinde proxima, damnatur vero candida cum secant surculos longitudine binum digitorum mox pressunt recentibus coriis quadrupedum ob id interemptorum ut putrescentibus vermiculi lignum corrodant et excavent corticem tutum amaritudine, probatur recens et que sit odore mollissimo gustuve quammaxime fervens potius quam lento tepore leviter mordens colore purpureo et cetera, casia vocatur arabi, seliche, casia per unum .s. scribi debet ut grecus et Virgilius qui corripit primam. Vir. Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi.


See also: [[1]] s.v. cassia fistula, cassia lignea

Next entry