Catanance

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Catanance folia habet minuta similia coriandro aut caronopodio radices tenues sicut iuncus, et capita .vi. aut .vii. in quibus est semen her heni simile que capita cum se sicaverit terre inclinantur et sunt similia unguibus accipitrum et cetera. Et est aliud genus catanancis sicut mala matiana similem radicem habens: sed minorem et longam folia olive similia: sed molliora semen minutum et pertusum sicut cicer ruffum et cetera.

Next entry