Celidonia

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Celidonia alia maior alia minor Dya. celidonia maior quam multi glautium appellant flom supple ut patebit infra in glautio virgam habet unius cubiti longam et amplius teneram et tenuem que virga in giro folia habet plurima similia botrachion .i. apio ranino sed molliora et albiora, et apud Sera. folia similia botrachio sed formosiora et molliora et albiora vergentia ad celestinum colorem florem habet aurosum seu croceum et succum sue lac croceum, Dia. virtus est ei viscida et mordax et amara non boni odoris, radix de sursum una dorsum plures, semen sicut meconii ceratides habet et minutum et paulo maius et cetera, et apud Sera. cuius suci sapor est acutus mordicans linguam fortiter cum amaritudine et odore fetido et radix eius desuper est unica multas radiculas alias emittens semen eius est simile semini papaveris dicti keratodes .i. cornuti que est in tecis in quibus est semen parum maius papavere: et dicitur hec planta vocatur sic a greco kilidon que est yrundo, eo quod incipit apparere primo in vere cum apparent primo yrundines et arescit quando yrundines abscedunt vel etiam quod dicitur si execantur pulli yrundinum defert eis mater eius hanc herbam et redit visus earum. Capitulum huius apud Avi. incipit cautim et minor, nam in ara. scribitur childomon, caution vero vocatur celidonia minor. Dya. celidonia minor quam multi caution alii phyton agreste vocant habet virgas minutas folia similia edere sed obrotunda et minora et pinguiora seu viscosa et mollia radices habet minutas egredientes ab una radice dispares invicem connexas sicut triticum spicas, nascitur locis aquosis et in pratis et cetera, hec vocatur apud arabes memiten et putatur curcuma, Pli. genera eius duo, maior fruticosa caule folio pastinace erratice ampliore ipsa altitudine duorum cubitorum color albus flos luteus, minor folia edere rotundiora minus candida, sucus utriusque croceus mordax, semen purpureum florent adventu yrundinum, discessu marcescunt.

Next entry