Chrisocolla

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Chrisocolla .g. est dictu auri gluctem Dy. crisocolia que prassinum habet colorem melior est armena, secunda macedonica et cipria eligendum est sine lapide et sine terra et cetera, est illud quod dicitur borax et arabice tincar, ut apud Avicen. Pli. crisocolla humor est in puteis per venam auri deflens crassecente humore rigoribus hybernis usque in duritiem pumicis laudatiorem eadem in aurariis metallis et proximam in argentariis fieri expertum est, invenitur et in plumbariis vilior tamen, in omnibus autem talibus metallis fit cura multum infra naturalem illa immissis in venam acquis lenitur hyeme tota usque in iunium mensem: deinde siccatis Iunio et Iulio ut plene intelligatur nihil aliud crisocolla quam vena puteis nativa duritia maxime distat uvam vocant et cetera, alia crisocolla fit artificialiter de qua Dya. de iuscolles tractat, et Avi. aliquid tangit de ipsa, de id quo aurum adheret de qua infra.

Next entry