Ciperum (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Ciperum Dya. sive ut alii dicunt eriscepton aut aspaltum, sed falsum est, folia habet similia porro, sed oblonga et tenuiora et dura, ascendit autem de terra cubito uno et semi, hastam habet angulosam similem iunco: que hasta semen in capite generat, radices sub terra habet rotundas et oblongas sicut oliva nigras: que multe et coniuncte nascuntur colore nigro odore suavi gustu subamaro, nascitur locis aquosis et in pratis et in palustibus, in his radicibus ea melior est que gravior et durior et crossior fuerit et fragilior sed et asperior et odore plenior viscitudinem odoris habens et cetera, et infra, dicitur etiam in iudea ciperum nasci similem zinziberi quod cum masticatur colorem croceum facit et ceteram aliud ciperum nascitur apud nos in aquis radicibus longis nodosis nigris parum odoratis, greci agrio kiperon .i. agreste ciperum vocant, quod a Pli. cipiron vocari puto.

Next entry