Dabohah

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Dabohah Avicen. in secundo canonis iam inquit diximus in ca. de kaf summam iuvamenti eius quod facit in podagra et cetera, sed ego nusquam capitulum eius apud ipsum inveni. Alhavi, dabahab est animal magnum rapax maius leopardo: et aliquando leone: quod quandoque claudicat: et ideo vocatur claudicans et cetera, in regali dispositione vocatur papilio claudus, in terra nostra vulgo et in syria dicitur tabach, ad formam lupi vergit.

Next entry