Dafnis
From Simon Online
Dafnis .g. laurus, inde dafneleon laurinum oleum Dya. masculum distinguit a femina latioribus foliis, vulgo autem distinguitur: eo quod sit sterilis femina fructifera. Alia species lauri describitur a Dya. .s. alexandrina camedafne .i. humilior laurus. Item dafnide et est laureola: de quibus omnibus quamvis non sint vere species communis lauri nisi aliqua similitudine de ipsis apud Sera. in ca. de lauro tractatur. Item adafnis rododaphnis de qua infra in ro.