Dafnoides

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Dafnoides, D. dafnoides aut petalon aut camedafne aut peplon dicta cubiti unius habet longitudinem, virgas multas et non fragiles sed mucilaginosas, folia sunt ei lauri similia sed molliora et durtora et non fragilia gustu calida gulam exasperantia flores albos habet semen nigrum cum maturum erit radix est illi inutilis, nascitur locis montuosis et cetera. Plini. alii pelasgum alii euchalon alii stephanon vocant, hec est quam moderni laureolam vocant, quod dicit Dya. molliora et duriora intelligo flexibiliora et non fragilia sicut lauri.

Next entry