Diabetes

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Diabetes grece Ioan. Sera. est inquit eius intentio penetratio ex eo quod penetrat in ea illud quod bibitur et currit et non figitur, et nominatur dipsacos, et eius intentio est sitire faciens, quoniam accidit in ea sitis vehemens et cetera. Alexan. idem est autem a greco diabibax quod est penetrare.

Next entry