Dragontea

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Dragontea Dya. sive ut alii asclepias sive ut latini vel colubria viperina folia habet edere similia sed maior et varia sue maculata maculis albis virga eius vel hasta duobus cubitis longa et ipsa varia similis serpenti livores .i. maculas purpureas habens solidam ut digitus in qua semen est simile botruo primo colore viride post maturitatem vero est coloris crocei et est gustu mordax, radix in rotunditate bulbi similis haro cum corio tentu, nacitur umbrosis locis et ortosis et cetera, arabice vocatur luf .a. quibusdam vocatur serpentaria maior, iarus vero minor. Pli. de iaro quem vocant haron ut Dya. idem et de hac est inquit haron de qua inter bulbos diximus magne est cum dracuntio litis haron, quidam enim esse dixerunt eandem glautias satu discrevit dracuntium silvestrem pronunciando, aliqui radicem haron appellavere, caulem vero dracontium in totum alium si modo hic est qui vocatur apud nos draconculus, namque haron radicem nigram in latitudine rotundam habet multo maiorem: et qua manus impleatur, draconculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde ei nomen est. Quin et ipsi greci immensam posuere differentiam semen draconculi fervens mordaxque et cetera, et infra, id autem quod greci dracontium vocant triplici effigie demonstratum est mihi foliis bete non sine tirso flore purpureo hoc est simile haro, alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere tribus cauliculis omnino, tertia demonstratio fuit folio maiore quam cornus radice arundinea totidem ut affirmabant geniculate nodis quot haberet annos totidem esse folia et cetera. Step. draction luffrahene.

Next entry