Edera

From Simon Online
Revision as of 16:24, 5 April 2012 by Cleanthes (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Edera apud Dya. vocatur ciseos, sed grecus kisos dicit Pli. edera species habet tres. Candida Nigra et Elix. et he in species alias dividuntur, nam alia tantum fructu candida, alia et folio, fructum vero candidum ferentium aliis densus acinus et grandior racemus in orbem circumacto qui vocantur corimbi, aliis minor acinus sparsiorque racemus simili modo in nigra, alicui semen nigrum, alicui croceum, ex his minus nigra folia habente quidam nysiam, alii bachicham vocant maximis existentibus inter nigras corimbis quidam vero apud grecos duo genera huius faciunt a colore acinorum dicta .s. erithanum et crisocarpum. Plurimas aut habet differentias elix, quoniam folio maxime distat parva sunt et angulosa continuataque cum reliquorum generum simplicia sint, distat et longitudine inter nodiorum: precipue tamen in sterilitate quoniam fructum non gignit. Et elicis plura genera sunt .s. tria herbatia ac virens que plurima est, altera candido folio. Tertia versicolos que tracia vocatur, et hec habet tenuiora folia et in ordine digesta densioraque in alio genere divisa omnia et versicoloris, alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque, altera neglecta hec omnia maiora quoque ac minora sunt folia macularum que habitu distant, et in candidis alia sunt candidiora, adolescit in longitudine maxime herbacea, arbores autem necat candida omnemque succum auferendo tanta crassitudine augetur ut ipsa arbor fiat et cetera, et infra, est et rigens edera que sine amminiculo stat sola omniumque generum ob id vocata cissos, ediverso numquam nisi humi repens camecisos et cetera, secundum Alhavi edera vocatur arabice asfam, sed in li. de doctrina ara. scribitur thalibech et supra in ciseos lege supra in barba yrcina.

Next entry