Electrum succinum
Electrum succinum et karabe vel ut quidam kekabre idem quod electrum et succinum sunt idem habemus ab Alex. ca. de disinteria trociscos dialectro. Item Servius super bucolicon Virgilii inegloga. Pastorum musam, dicit quod electrum est succinum. Item Cassius felix trociscos de succino et est electrum et describit trociscos de karabe, est autem gummi arboris dicte a Dya. agyros, et est species populi arboris: ut patet in illo capi. Agyros. Unum aliud facit capitulum de populo diverse speciei ab illa sicut et Avi. duo facit capitu, de aurum, sed in arabico est hatur que capitula idem sunt cum his Dya. Quod autem Dya. dixi agyros Avi. dixit quod est haur romanum, in alio autem ca. dixi quod gummi illius arboris que dicitur haur romana dicitur karabe Dya. ca. de agyros circa finem aliqui peribent eius arboris lachrymum in rodanum distillatum et coagulatum succinum facere .i. karabe. Quidius tamen libro .ii. Metamorfoseon in eridanum electrum ex populis manare dixit, sed .P. post longam improbationem fabularum Quidii et aliorum certum est inquit electrum gigni in insulis septentrionalis oceani et germanis appellari glessum, itaque et a nostris unam insularum ob id glessariam appellatam germanico Cesare ibi classibus rem gerente astraviam a barbaris dictam, nascitur aut defluente medulla pinei generis arboribus ut gummi sincera resina pinis erupit humoris abundatia densatur rigore vel tempore, cum vero intumescens estus rapuit ex insulis crete in littora expellitur ita volubile ut pendere videatur atque considere in vado quod arboris succum esse etiam priscis nostri credidere ob idem succinum appellantes, pinee aut arboris esse iudicio est pineus in attritu odor et quod accensum sede modo ac nidore flagret, infra nasci etiam in india certum est. Archelaus qui regnavit in capadocia illinc pineo cortice inherente tradit aduehi, et parum infra, distillare argumento sunt quedam intus translucentia ut formice aut culices et lacertas adherentes in eo non est dubium et inclusas durescente et cetera, et infra ceterum attritu digitorum accepta vi caloris attrahunt ad se paleas et folia arida ut levia sint ut magnes lapis ferrum et cetera, de his iterum infra in haur et in karabe.