Elleborus (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Elleborus habet species duas albus et niger. Sed albus secundum Dya. est planta habet folia similia plantaginis vel bete silvestris: sed minora et plus ad nigredinem et rubedinem declinantia virgam duorum palmorum rugosam cito putrescentem habet radiculas subtiles multas egredientes ab una radice oblonga, nascitur locis montuosis, tempore messis effodi debet. Sed niger qui polirizon dicitur aut melampodion: eo quod Melampus quidam filias suas curavit eo a mania, folia habet similia plantano viridia sed minora sicut folia affodili et divisa pluribus locis quam folia platani et nigriora et aspera virgam brevem florem album ad purpureitatem tendentem, in summitate habet velut racemum in quo est semen simile cartamo, habet multas radiculas nigras egredientes ab una radice velut cepe radicule, nascitur locis siccis et asperis agrestibus nemorosis, iste radicule in usu sunt et cetera.

Next entry