Epilepsia
Epilepsia morbus caducus, eo quod cadat patiens, cum ea capitur, pedicon a pueris quibus facilius et sepius accidit, nam pedia grece puer, comitialis morbus esse dicebatur: eo quod si aliquis hoc morbo in comitiis forte caderet agendis absolvebatur comitia et ad aliam diem transferebantur ex augurio, comitia vero dicebatur conventus universi populi kalendis ianuarii Rome in campo martio ad magristratus creandos, hic sacer morbus etiam vocabatur: eo quod partem corporis possidebat in qua animam habitare dicebant, dicitur et lunaticus morbus: eo quod secundum motum lune commoveri videtur, epilipsia dicit grecus, Alex. epilepsia inquit vocatur que obtinet et tenet omnem sensibilitatem captivam, vocant alii eam yeronoxon .i. sacram passionem: eo quod sacerdotalis honoris possideat templum .i. cerebrum in quo anima habitat, alii vero eracliam vocant: eo quod fortis sit et non facile elidatur ipsa passio et cetera, hoc morbo dicunt Herculem captum fuisse, et forte ob hoc eraclia dicitur.