Erithrodanum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Erithrodanum exponitur ab Alex. capi. de potionibus ad epar quod est rubea tinctorum Dya. etiam ca. de rubea dicit quod erithrodanum dicunt, aliud autem ca. invenitur apud Dya. quod sic habet, eritrodanum ramulos habet tenues et quasi nodosos, folia extensa valde intelligo rigida et cetera, videtur etiam rubea Pli. elitron quam aliqui eritrodanum vocant nos vero rubeam que tinguntur lane et pelles et cetera grecus vero eritridanon dicit, nam eritros rubeus cochinus feniceus rubicsidus exponitur, de rubea vero infra in suo loco, eritrodanum in vero. Dya. aut testrion vocant plurimi radix est illi inficiens, duo sunt eius genera, unum genus agreste et alterum seminatum sicut Ravenne Italie fit, locis cultis seminatur, nam in viis sponte nascitur haste sunt illi quadre et longe et aspere sicut aperine, sed fortiores et longiores folia habentes inter nodos ipsos folia habet sicut haster .i. stelle in giro posita, semen eius rotundum est et primo viride et postea ruffum et cum mutaverit nigrescit, radix eius longa est tenuis et ruffa et cetera, est rubea tinctorum et cetera.

Next entry