Facailesus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Facailesus ita scribitur in secundo Avicenne sed in arabico scribitur faclaminos et est error in prima syllaba, nam voluit dicere kichlaminos ut grecus, est autem apud arabes kaf littera similis littere fe, nec differunt nisi in punctis, verbi gratia, hoc est kaf____ hoc est fe_____ ex hoc fuit error, est autem id capitulum de ciclamine ut manfestabitur legenti illud capitulum cum capitulo de ciclamine apud Dyascoridem.

Next entry