Feniculus agrestis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Feniculus agrestis Dya. maior est domestico et semine et fructice, semen habet simile cacrio et radicem habet odoratam et cetera hic alius est a peucedano, quamvis multi peucedanum agreste feniculum vocant, nam Dya. diversum ab hoc facit ca. aliud etiam facit ca. de ypomaratron quod feniculum rusticum et maratron agrion vocat: quod satis cum ca. isto concordat de quo infra in .y. in quo ca. hoc addit, traditur et aliud feniculi genus minoribus foliis et angustis et veluti longis, imbellicus tamen virtute sed folia simila habet mente circa que anuli sunt longi, radix eius remordentis atque redarguenxis virtutis est et cetera, hic textus videtur corruptus.

Next entry