Flamula

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Flamula hoc nomen multis plantis attributur potius tamen speciei cuiusdam plante que serpit super sepes cuius flores sunt in globo sicut capilli albi in quorum capilorum radices sunt semina adurentia gustum fortiter simul collecta in racemum, hanc greca herbaria parmilokadi vocabat, quidam vitem albam vocant, rami omnes flexibiles longi tenaces ad ligandos rusticorum fasces apti ut funes, flammula similis est ei nisi esset brevior et in silvestribus magis oritur et per terram extenditur.

Next entry