Folium indum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Folium indum aliud est aquosum quod in stagnis nascitur et est malabatrum, aliud arborosum quod ad nos defertur quo communiter utimur, de primo apud Dya. duo reperiuntur capi. unum sic, folium vel folla sunt ex herba que in india nascitur locis humidis et paludosis, colligunt autem folia hec in aqua supernatantia, est autem folium optimum quod est leve et albidum et viscidum et suaviter olens in modum spice gustum nardi referens sine ulla salsedine diu multumque reservans gustum subamarum et cetera. Aliud cap. de eodem sic, malabatrum putaverunt multi esse nardi indici folium sed falluntur, et quamvis sit similis in odore tamen alterius est nature, invenitur autem supernatans in quibusdam paludibus in india specie foliorum carens radice, est autem optimum quod est recentissimum et odoratissimum tenue et integrum et nigrastrum cum gustu non salso sed potius spicastro, hanc herbam .i. folium cum indi collegerint inserunt lino et sicant estate, aliqui etiam ipsos ramos colligunt: et sic servant et terra cum omnibus herbis estate vi caloris arescit, et nisi foco herbe aride fuerint peruste alio anno nullas generant herbas et cetera. Avic. de hoc facit cap. huic consonum quod incipit folium, ex quibus descriptionibus patet quod non est folium illud quo communiter utimur, illud enim folium est arboris cuius ligna interdum grossiora police cum ipso deferuntur et etiam fructus simillimus bacce lauri de quo Avic. aliud facit ca. et vocat tembul et quod sequitur in textu frigidum est falsum, nam in arabico est calidum in primo, suprascriptum autem folium quod malabatrum dicitur nec unquam vidi nec audivi aliquem citra mare vidisse, est enim preciosum valde, aliud autem ca. facit Dya. sic. Folii agrestis duo sunt genera masculus et femina, femia vero saxosis locis nascitur sicut brio sed viridiora folia habet sicut oliva et virgam tenuem et florem album semen est illi album et minutum sicut miconio, masculus vero qui dicitur omnia supradicta similia habet preter semen, semen eius est simile drii .i. quercus et olive florenti et botruosum vere florens, dicitur vero arsenogon que quisquis eum biberit masculos generabit, thiligonus vero dicitur que quecumque femina biberit et feminam generabit et cetera.

Next entry