Genista

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Genista hec apud quosdam est mirica, alii volunt speciem eius cuius rami angulosi et folia triangulata sunt semen ut cerasum ruffum tamen parvum, alia vero que apud Dya. spartum dicitur est vere genista ut dixit mihi greca herbaria: de qua Plinius genis a inquit vinculi usum prestat flores apibus gratissimi, dubito an hec sit quam greci auctores sparton vocant cum ex ea lina piscatoria apud eos fieri docuerim semen eius quod eodem nomine appellavere in foliculis faseolorum modo nascentium purgat ellebori vice et cetera, de sparto infra in spa.

Next entry