Gladiolus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Gladiolus Dyascorides de ipso facit capitula duo. Unum sic gladiolus quam alii deteris aut cestris dicunt folia yridi similia habet sed altiora et acutiora et hastam in medio foliorum cubiti unius longam et grossam in cuius virga capitella sunt trigona sub ipsis flores habens purpureos et in medio fenicinum colorem, semen eius in foliculis est simile cucumeris semini rotundum et nigrum et gustu viscidum, radix est illi nodosa ruffa et longa et cetera. Aliud capitulum de ipso facit incipiens. Deteris aut Cestris a romanis gladiolus dicitur et cetera, ut in hoc eodem capitulo. Item xiphyon dicitur gladiolus segetalis ut infra in .xi. Plininius gladiolum ciperon vocat ut infra in iunco et cetera.


Apparatus:

de ipso facit capitula duo AC | d.f.d.i.c. B e

deteris AC e | deteris alii destris alii decestris B

altiora AC | latiora B e

acutiora AC | acutora B | accutiora e

hastam C | hastã A | astã B e

semini rotundum (-ndũ A) AC | semine (semĩe e) rotũdũ B e

gustu ABC | gustũ e

nodosa ruffa & longa AC | nodosa et longa et rufa e | nodosa & lõga & ruffa B

Deteris AC | dexeris B | om. e

cestris (Ces- e) B e | Cesteris AC

et cetera om. e

xiphyon AC | xiphion B | xifion e

dicitur (dicit~ e) gladiolus segetalis AC e | gladiolus dicit~ segetalis B

ciperon AC | ciprion B e

et cetera om. B e


Next entry