Handacocha

From Simon Online
Revision as of 23:04, 30 March 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Handacocha arabice plures habet species Dya. tria de ipsa facit cap. duo sub hoc nomine lothos, et unum de trifolio, cum duobus predictis concordat Sera. auctoritate Dya. tertium de trifolio obmisit. Avic. vero totum in ca. de handacocha collegit quicquid Dya. in illis tribus ca. dicit, ego querens a quadam saracena de alef satis sciola in herbis quid esset andacocha ostendit mihi quamdam speciem trifolii molliorem aliis et albidioribus foliis et minutioris haste, veritas tamen est quod andacocha et trifolium idem sunt, herba tamen que vocatur planta leonis et herba flaura est species trifolii et est illa de qua magis prosequitur Dya. in ca. de trifolio de qua dicit quod habet odorem aspalti infra in tri. A. aliud ca. facit parvum de trifolio et tarifolon scribitur, sed in arabico trifolium habentur, Ste. trifolium hendacochum scripsit.

Next entry